De galbano diximus. neque umidum neque aridum probatur et quale docuimus. per se bibitur ad tussim veterem, suspiria, rupta, convulsa, inponitur ischiadicis, lateris doloribus, panis, furunculis, corpori ab ossibus recedenti, strumis, articulorum nodis, dentium quoque doloribus. inlinitur et cum melle capitis ulceribus. purulentis infunditur auribus cum rosaceo aut nardo. odore comitialibus subvenit et vulva strangulante vel in stomachi defectu. abortus non exeuntes trahit adpositu vel suffitu, item ramo hellebori circumlitum atque subiectum. serpentes nidore urentium fugari diximus. fugiunt et perunctos galbano. medetur et a scorpione percussis. bibitur et in difficili partu gabae magnitudine in cyatho vini, vulvasque conversas corrigit, cum murra autem et vino mortuos partus extrahit. adversatur et venenis, maxime toxicis, cum murra et vino.
Gaius Plinius Secundus, 77-78 p.Ch.n.